- DEFENSORES
- DEFENSORESmultiplices sunt et pluribus nominibus cogniti, tum in Ecclesia, tum in Rep. Dicti, quod innoxie tueantur, ut ait Cassiod. l. 9. c. 25. Sub Caelestino et Bonifacio, circa A. C. 423. initium sumpsit Defensor Ecclesiae, e Concilio Africano Can. 42. Hinc Defensor Monasterii, et ex eodem fonte Defensores Patrimonii S. Petri, qui a Pontificibus in provinciis constituuntur, ad tuendum curandumque patrimonium Ecclesiae Rom. De quibus crebra apud Gregor. mentio, in Epist. unde officium liquet, et e Pelagii P. Epistolis. Hinc et Defensores Ecclesiarum parochialium deinceps instituti sunt, quos hodie Gardianos vocant. Defensoris civitatis meminit Cassiod. l. 7. cum dicit: Imples revera boni Defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi, nec charitate consumi. Hic, dum plebis rationem habet, Defensor plebis etiam dictus est. Cognovit hic de causis pecuniariis, usque ad aureos 300. nec non de criminibus levioribus: Testamentorum insuper et donationum insinuationes, coram ipso, factae sunt, ut et testationes ac depositiones, suumque ideo scrinium habuit seu Archivum et exceptores. vide Novell. 15. Defensores Eccl. de quibus supra, etiam Advocati dicti sunt: qui duplices, alii causarum Ecclesiae, alii soli. Hi hereditarii, illi dativi. Priores a Principe dabantur, ad respondendum in colloquiis iudicialibus. Can. 99. Synod. Carthag. Post Consulatum Stiliconis, inducta est Advocatorum defensio, pro causis Ecclesiae. Cuius institutionis exemplar et formulam veterem, exhibet e praecepto Chlotarii Regis in Chron. Besuensi, Bignonius. Hi postea Oeconomi dicti sunt, et Vicedomini, nec causarum tantum curam gerebant, sed earum etiam, quae ad vitae alimoniam et censum Ecclesiae pertinebant. Posteriores, sunt ipsi fundatores et heredes eius. Ecclesiarum Parochialium Advocatos, hodie Patronos dicimus. In genere autem Advocatum Defensorem denotare, elucet hinc, quod et Romani Carolum Mag. Advocatum S. Petri, contra Reges Longobard. sibi elegêrunt, apud Engolism. in vita eius: et hodie in Inauguratione, Imperator Advocatum Ecclesiae se profitetur: sicut Angliae Rex Fidei Defensorem se dicit, qui titulus a Leone X. decretus, et per auream bullam Clementis VII. Henrico VIII. delatus, quod is Regio calamo partes Ecclesiae Rom. contra Lutherum defendisset, potiori nunc iure successoribus eius hodierno inprimis Guilielmo III. fortissimo verae Fidei Vindici competit. vide henr. Spelman. Glossar. Arch. De Defensoribus Civitatum, vide Senatorem l. 7. Epist. 11. ubi Formulam habes huc pertinentem, ut et infra in voce Ecdici. At Defensores Regionarii, in Ordine Romano dicuntur, Defensores Romanae Ecclesiae alias appellati; quorum (cum munus eorum esset potissimum pauperum et Ecclesiarum defensioni ac commodis invigilare, in provinciis implorantibus Curiae Rom. auxilium adesse, patrimonia quoque, ut vocant, Ecclesiae Rom. in diversis provinciis constituta, curare) numerum Romae ad VII. auxit Gregor. Mag. eosque VII. Regionibus assignavit, ut ipse testatur l. 7. Ind. 1. Epist. 17. ubi de corum Officio ac Privilegiis, pluribus agit. Horum qui ordine primus est, Primus Defensor seu Primicerius Defensorum, dicitur eidem ibid. Graecis Πρωτέκδικος, de qua dignitate multa congessêrunt, Gretferus, Meursius, Goarus, Alii. vide Car. du Fresne glossar. Hodie Advocatos Consistoriales nuncupari. et ad numerum XII. auctos esse, a Sixto IV. docent Macri Fratres in Hierolexico; ex Libro Fratrum de Rubeis, cui tit. Defensor redivivus. Ubietiam addunt, vias illorum scriptas esse erudito calamo Car. Cartharii Advocatorum Decani. Sed et Defensor, it. Defensor Romanorum, inter titulos Francicis quibusdam Regg.collatos, ut videbimus infra, ubi de Patriciis Rom. vide quoque in voce Syndicus
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.